Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo,
Extract from Vergil's 4th Eclogue
Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi largosque effundere fletus,raptatus bigis ut quondam, aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore qui redit exuvias indutus Achilli vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis! Squalentem barbam et concretos sanguine crinis vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. ultro flens ipse videbar compellare virum et maestas expromere voces: 'O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedauit vultus? Aut cur haec vulnera cerno?'Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, 'Heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia penatis; hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna pererrato statues quae denique ponto.' Sic ait et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Extract from Vergil's Aeneid, Book Two |